

Liber Nehemiae*
Caput 5: Versus 14
Per annos duodecim.[BEDA, ubi supra.]Hoc exponit Apostolus, dicens:Quia statuit Dominus eos qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: ego autem nullo horum usus sum[I Cor. 9.]. Duodecim autem annis Nehemias cum fratribus suis ita in ducatu vivebant, ut annonas quae ducibus debebantur, non comederent: insinuans evangelicum opus esse in regimine plebis, opus rectoris notabiliter circa Ecclesiam exercere, et a subditis commodum terrenum non quaerere.